Amplius aves rapaces et faciem hominis et conversari cum homine naturaliter abhorrent, sed per hanc artem docentur facere ad opus hominum, quod operabantur per se et ad opus suum, et conversari cum homine, quem naturaliter fugiebant.